Quintus Serenus Samnonicus : 51 Hemitritaeo depellendo

mortiferum magis est quod Graecis hemitritaeos uulgatur uerbis; hoc nostra dicere lingua non potuere ulli, puto, nec uoluere parentes. inscribes chartae quod dicitur abracadabra saepius et subter repetes.

Sed detrahe summam et magis atque magis desint elementa figuris singula, quae semper rapies, et cetera figes, donec in angustum redigatur littera conum : his lino nexis collum redimire memento.
top